| Zitat: |
| Fervidus aestus in Europa
Magnis silvis incendiis consumptis in Lusitania periculum publicum a magistratibus declaratum est. Etiam in aliis regionibus Europae propter eximium aestum ingentes silvae flammis deletae sunt. In oppido Perl-Nennig, quod oppidum in Saravia situm est, viri rerum meteorologicarum periti gradus caloris quadraginta virgula [40,3°C ] tres metiti sunt; quo calore maior numquam post hominum memoriam in Germania fuit. |
Entwickler-Ecke.de based on phpBB
Copyright 2002 - 2011 by Tino Teuber, Copyright 2011 - 2026 by Christian Stelzmann Alle Rechte vorbehalten.
Alle Beiträge stammen von dritten Personen und dürfen geltendes Recht nicht verletzen.
Entwickler-Ecke und die zugehörigen Webseiten distanzieren sich ausdrücklich von Fremdinhalten jeglicher Art!